- EUSEBIUS Emissenus
- EUSEBIUS EmissenusEp. Emesae, in Syria, sec. 4. itidem Arianus. Hieron. in cat. c. 91. et Chron. Sixtus Senensis, Bibl. S. Homiliae in Evangelia, ipsi ab Hieronymo tributae, alterius esse videntur. Morerius. Coererum is, cognomento Philosophus, ex generosis Edessae in Mesopotamia parentibus natus est, Sixt. Senensis. Exstant Homiliae eius Lat. 8. Parisiis, A. C. 1554. Opera omnia itidem Lat. 8. ibidem, A. C. 1575. Vixit tempore Constantii Imp. sub quo mortuus, et Antiochiae sepultus est; ideoqueve faltem ante A. C. 361. vivere desiit, Labbaeus. Ep. elegantis et Rhetorici ingenii, Hieronymo. De eodem Chamierus: Eusebius Emissenus, inquit seu quicumque Auctor est earum homiliarum, Vir certe antiquus est, et eruditus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.